monumenta.ch > Cassiodorus > 3
Cassiodorus, De Orthographia, II. <<<     >>> IV.

Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT III. [Ex Curtio Valeriano ista collecta sunt.]

1 Q littera tunc recte ponitur, cum eam statim u littera sequitur, iuncta cum alia vocali vel vocalibus diphthongis, ita ut unam syllabam faciat, ut: Quirites, quaestio, quaerite. Caetera vero per c scribi debent; ut, cuius, Cumae, et reliqua huiusmodi. Cum, quando praepositio erit, per c scribitur; ut est illud: Divisum imperium cum Iove Caesar habet.
2 quando autem adverbium est, per q scribendum. Veteres enim quando, quum dixerunt; ut est: Quum navis ex Asia venerit: caeteraque huiusmodi adverbia similiter scribenda sunt; ut, quoquumque, ubiquumque.
3 Huiuscemodi per c litteram scribendum est; Antiqui enim pronominibus ce addebant; ut, hicce, illicce, isticce: unde subtracta eadem novissima littera, c relictum est; ut, hic, illic, istic; sed hoc in solo genitivo casu articularis pronominis, qui est huiusce, adhuc eadem syllaba ce integra manet.
4 Cur, alii per c scribendum putaverunt, dicentes non posse q litteram poni, ubi u esset sine alia vocali, secundum regulam supradictam; alii per q, eo quod originem trahat ab interrogativis advertiis, quae sunt, quando, quorsum. Usus autem obtinuit ut cur per c scribatur.
5 Partubus et partibus, arcubus et arcibus, artubus et artibus, veteres quidem indifferenter scripserunt: nos possumus observare, ut ab eo quod sunt partus, id est fetus, partubus scribamus; ab eo autem quod sunt partes, partibus. Itemque ab eo quod sunt arcus, arcubus; ab eo autem quod sunt arces, arcibus; et rursum ab eo quod sunt artus, id est membra, artubus; ab eo autem quod sunt artes, artibus.
6 Tres litterae sunt apud Graecos ζ, ξ, ψ; ex his in usum nostrum transtulimus Ζ; item pro ξ, nos x utimur: ψ nullo modo transferri potuit, sed vis ipsius translata est in ps: ut quae per ψ scribuntur, per ps scribamus.
7 In caeteris casibus, aut in bis exeunt, aut in pis: ut, caeleps, caelibis; auceps, aucupis; cinips, ciniphis.
8 Divisionem praeterea syllabarum ad b s, et p s pertinentem, hanc observabimus: quod ubicunque p s erunt, dividi non possunt; sed ad sequentem aut antecedentem syllabam applicabuntur, tanquam unius litterae potestatem habeant: apstinui, aps, et tenui; apscessi, aps et cessi, apscondo, aps et condo. At ubi b s fuerint, dividantur necesse est; ut: obstupui, obstupeo, obsum, obstrepo.
9 Praeterea b s nunquam coniunctas invenies, non enim possunt facere syllabam, etsi primam quidem vocalem habeant: fallunt quasi ipsae consonent; ut, trabs, quam dicimus trabem. Caeterum si ante vocalem ponantur, nullo modo enuntiationem capiunt: contra p s etiam praepositae sic sonant, ut apud Graecos ψ
10 Eamdem rationem puto observandam et in verbis quae praeterito tempore et futuro incertum est p an b habere debeant. Nam sicut in casibus nominum p littera in b commutatur, ut est caeleps, caelibis, ita in temporibus quoque verborum econtrario b in p commutatum videmus; ut scribo, scripsi, scripturus; labor, lapsus, lapsurus; nubo, nupsi, nuptura.
11 Z in antiquis libris Latinorum scripta non est; sed pro illa, duo ss ponebantur, crotalizare, crotalissare. Sed viderint illi qui [ms., quod] cum verbis quibusdam integris Graecorum uti in Latina lingua non erubuerunt, erubescendum crediderunt litteras Graecas intermiscere. Nam satius est alienis bene uti quam nostra ineleganter apponere.
12 Praesto nos per o scribimus, veteres per u scripserunt; sed praesto dicendum est, ut, sedulo, et optato, et sortito. Inde et praestolari, non praestulari. Nec mirum est veteres u littera pro o usos, nam et o pro u usi sunt. Poblicum enim, quod nos publicum, et quod nos culpam, illi colpam dixerunt.
13 Supter per p scribendum, non per b. Neglegere per g, non per c scribendum. Eutalium, Eupolim, et alia huiusmodi, quidam per y litteram putaverunt, eo quod Graeca esse dicerent; sed apud nos y littera nunquam vocali coniungitur.
Cassiodorus HOME